Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Sic prorsus intellego.
Utrum igitur mavis? statimne nos vela1 facere an
quasi e portu egredientis2 paululum remigare?
Quidnam est istuc? non enim intellego.
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus3 disputant, magnam partem in his4 partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua
oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos
esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi
praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem
vela orationis5 statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.6 [p. 366]
Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero,
ex utroque perfectius.
Est id quidem rectius;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.